6/4/2023 0 Comments Plena circuliUt necessitatibus certis, in Synodis celebrandis ortis, obviam iretur, decursu annorum perinde aliae normae fuerunt addendae atque Modus procedendi in Circulis Minoribus fuit exarandus et certorum quorundam articulorum Explicationes Quaedam adiciendae fuerunt. Quae norma praeceptiva postea, duabus diversis occasionibus datis, recognita est atque ditata elementis, quae e Synodis actu celebratis progressa erant. Īd Synodi Episcoporum structuram et operam necnon rationem procedendi in diversis coetibus aptius disponendam, statim post eius institutionem Ordo Synodi Episcoporum die 8 mensis Decembris anni 1966 promulgatus est. Ĭodex Iuris Canonici, die 25 mensis Ianuarii anni 1983 promulgatus, in canones redegit praecipua elementa Synodi Episcoporum structurae, quam, pariter atque Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, promulgatus die 18 mensis Octobris anni 1990, adscripsit organismis, qui, suo quisque officio congruenter, Romano Pontifici praesto sunt in suprema auctoritate exercenda. Cum porro de eadem agitur fide comprobanda, consensus Ecclesiae haud votis computatis praebetur, sed fructus est agentis Spiritus, animae unius Christi Ecclesiae ». In Ecclesia namque cuiuslibet collegialis instituti finis, cum consultivus tum deliberativus, semper est veritatis bonive Ecclesiae conquisitio. Īttamen, « quod Synodus plerumque munus gerit solum consultivum, id eius pondus haud extenuat. Locus insignis est, in quo coetus Episcoporum, Romani Pontificis potestati directe atque immediate subiectus, Episcoporum affectum collegialem et sollicitudinem de totius Ecclesiae bono demonstrans, suum firmum consilium, Spiritu agente, de variis ecclesialibus quaestionibus profert. Synodus Episcoporum, totum quodammodo repraesentans Episcopatum catholicum, peculiarem in modum communionis animum ostendit, qui Episcopos et cum Romano Pontifice et inter se iungit. Huius novi instituti Decreta Concilii Vaticani II Christus Dominus(n. Ad hunc finem Paulus Papa VI, Litteris Apostolicis Apostolica sollicitudo, die 15 mensis Septembris anni 1965 datis, Synodum Episcoporum constituit, eiusque institutionalia structuram et munus definiit. Inter Concilii Vaticani II celebrationem, matura facta est persuasio Romanum Pontificem, in munere supremi Ecclesiae Pastoris explendo, modo manifestiore efficacioreque suam cum Episcopis unionem exercere posse. Romanus Pontifex mandat ut hic textus Ordinis Synodi Episcoporum ab omnibus, quorum interest, religiose servetur.ĭatum e Civitate Vaticana, die 29 mensis Septembris, anno Domini 2006. Sanctus Pater Benedictus XVI, cum Secretariae Generalis Synodi Episcoporum sententiam exceperit de Ordine Synodi Episcoporum, iam annis 1969 et 1971 recognito et aucto, nunc vero rursus opportune recognoscendo atque variationibus augendo conformibus dispositionum Codicis Iuris Canonici et Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium, eas adprobat ac publici iuris fieri iubet. Rescriptum ex Audientia (29 septembris 2006)ģ. Apostolica sollicitudo (15 septembris 1965)
0 Comments
Leave a Reply. |